

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 13: Versus 26
Et cum intinxisset panem.Panis intinctio significat fictionem Judae, qui fictus amicus venit ad coenam. Quae enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio.Dedit Judae Simonis Scariothis,etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.